Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

uata; sicque, quum decimae paucae sint, et exi­les, et nonhabeant sacerdotes, vnde valeant susten­tari, omnes et singuli conquerantur; indeque ac­- cedit, quod vix nisi seruilis conditionis presbyter inuenitur; super quo deuotio tua duxit ad sedis apostolicae consilium recurrendum. Quum igitur super hoc specialiter in Concilio fuerit generali prouisum, in quo statutum esse dignoscitur , vt consuetudine qualibet Episcopi, vel patroni, seu cuiuscunque alterius non obstante, portio suffici­ens presbyteris assignetur; mandamus, quatenus habito Praelatorum consilio , super hoc prouide statuas , quod iuxta facultates ecclesiaruru, et per­sonarum quantitatem discretio tua viderit proui­dendum ; contradictores quoslibet, vel rebelles, per censuram ecclesiasticam, appellalione postposita, compescendo. Datum Laterani, II. kal. Iunii, Pontificatus nostri anno VII." Ex rcg. anni VJI. epist. 156. eruit Garampius, Ka­tona Torn. V. p. 665. scj. A. Cli. 1233. Idem Gregorius Templarios, Ilospilalarios et alios religiosos ad procurationem Legato suo soluen­dam per censuras compelli iubet. Gregorius — dilecto filio, — Praenestino ele­cto Licet religiosis, priuilegium exemtio­nis habentibus, sit in pluribus deferendum; dis­simulare tamen non conuenit, quia plerumque, tanquam nihil sedi Apostolicae debeant, a qua sunt liberlate donati, in procurationibus legatorum et nunciorum ipsius, ad quas vniuersi tenentur , difficultates ingerere non reformidant, minus pro­uide attendentes, quod eo amplius quisque debet y

Next

/
Thumbnails
Contents