Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

quo magis noscitur recepisse. Nuper siquidem non absque dolore cordis audiuimus, quod, quum Episcopi, Praepositi et exemti Abbates in procu­rationibus tibi plene respondeant, et eas libenter exoluant; Templarii, Hospitalarii, et quidam alii religiosi hoc facere contradicunt; proponentes, se habere priuilegia , quibus non tenentur aliquem procurare; in quo iuxta verbum dominicum, „qui vos recipit, me recipit , et qui vos spernit, me spernit," nobis in persona tua iniuriari praesu­munt; qui profecto a prouisione pastoraiis sollici­tudinis circa omnes eccJesias non cessamus. Quo­circa praecipiendo mandamus, quatenus eosdem , sicut alios, non obstantibus eorum priuilegiis, ad procurationem tibi soluendam, monitione praemis­sa, per censuram ecclesiasticam , appellatione re­mota , compelias. Datum vt supra. " E MSS. Garampii. E reg. an. VII. epi. 157. Kato­na Tom. V. p. 667. sq. A. Ch. 1255. Extractus litterarum eiusdem Gregorii, qui­(?us Ahbati de iuxta Gran, celebrationem diuinorum interdicti tempore indulget. Gregorii PP. IX. litterae bullatae ad Con­uentum, et Abbatem S. Benedicti de Gran, qui­bus illis potestatem facit in generali interdicto clau­sis ianuis, excommunicatis et interdictis exclusis, non pulsatis campanis, supressa voce celebrandi diuina; dummodo nullam causam interdicto dede­rint, et hoc ipsum eis non fuerit specialiter inter­dictum. Dat. Anagniae XI. Kal. Sept. Pon. A. VII." Ex Originali membrana Camerali coll. Szecheny. T. J. p. 425.

Next

/
Thumbnails
Contents