Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

quia in tanto iudicio diligentiam cupimus omnimo­dam adhibere; volentes adhuc super his certitu­dinem habere pleniorem, mandamus, quatenus ab eo, qui est via, veritas et vita, postules et im­plores, vt per suam misericordiam, et gratiam aperiat tibi viam, per quam secure valeas et su­per his plenius cognoscere veritatem, ac dein­de non solum per testimonia , sed etiam per te­stes, per famain quoque, ac scripturam authenti­cam de morum virtute, ac veritate signorum ope­ribus videlicet, et miraculis, certitudinem diligen­ter inquirens, quam inueniris, sub sigillo tuo no­bis studeas per fideles nuncios destinare. Datum Anagniae XIII. Kal. Martii. Pontificatus nostri anno VI. Ex regest anni Vf. ep. 294. Schmitth Epp. Agr. P. I. p. 89. Katona Tom. V. p. 668. ji, Ch. 1255. Gregorius PP. IX. de inopia Parochorum suhleuanda per Hungariam prouidet. Gregorius — dilecto fdio. — Praenestino ele­cto , A. S. Legato salutem — Ex consuetudine, sicut intelleximus, regni Hungariae generali, Ar­chidiaconi in capellis archidiaconatus sui institu­unt, et destituunt sacerdotes , per Episcopos vero instituuntur in eis alii, qui magistri vocantur, nul­lam iurisdictionem in eisdem habentes, vel in — — capellarum. Archidiaconi quoque cathedraticum et procurationem recipiunt a sacerdotibus , quum eos duxerint visitandos , et Episcopi tres partes omnium decimarum, ac dicti magistri de quarta residua tres, et in praecipuis festiuitatibus de ob­lationibus duas percipiunt portiones, sola quarta, quinta, sexta decima videlicet presbyteris reser­Tom.III. Vol.II. 22

Next

/
Thumbnails
Contents