Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
nostro — Cenadensi, reliqua vero de venerabili fratre nostro — Nitriensi, Episeopis, in Strigoniensi Ecclesia celebratis, quum nullam earum inuenerimus esse canonicam, et in tanta contradictione non consueuerit postulatio, quae si etiam concorditer fieret, plus gratiam, quaiu ius requirit, admitti; neutram de fratrum nostrorum consilio duximus admittendam. Nos autem facientes Capitulo Strigoniensi hac vice gratiam, licet de iuris rigore a nobis aliter fieri potuisset, vniuersitatem eorum monemus, nostras eis dantes litteras in mandatis, vt infra mensem post susceptionem earum, Deum habendo prae oculis, in personam idoneam, quae tanto congruat oneri et honori, per electionem seu postulationem liberam et canonicam, iuramento quolibet hinc inde praestito , per quod libera impediatur electio , non obstante, curent, inuocata Spiritus S. gratia, conuenire ; ita quod non videamur eis in praeiudicium Strigoniensis Ecclesiae detulisse; neque prouidere cogamur eidem Ecclesiae per nos ipsos. Quocirca fraternitatem Yestram monemus , quatenus personaliter accedentes ad locum, eos ad id diligentius monere, ac inducere procuretis. Datum Laterani, XVI. Kalend. Aprilis, Pontilicatus nostri anno IX." E\ MSS. Garampii. e reg. An. IX. epist. 259. Sphmitth Epp. Agrien. P. 1. p. 137 — 8. Katona T. V. p. 481. Thomas Agriensis qua Archielectus Strigoniensis inortuus est; post ipsius obitum vota Canonicorum Strigoniensium inter Uesiderium Csanadiensem et lacobum Nitriensem discordabant j consensus conciliandi gratia scripta esl epistola ad Brictium Vaciensem, et Cletum Agriensem; sedesque Archiepiscopalis interim Tacabat annis 1223 — 1225.