Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1225. A/f/tt Honoriue donationts ab Andrea R. 11. fratribus rnilitiae templi faclas recenset et confirmat. Ilonorius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilectis liliis Magistro et fratribus militiae templi in regno Hungariae constitutis, salutem et aposto­licam benedictionem. Iuslis petentium desideriis dignum est Nos facilem praebere consensum, et vota, quae a religionis tramite non discordant , affectu prosequente complere. Eapropter dilecti lilii vestris iustis postulationibus grato concurren­tes assensu terras et alia dona vobis ab Charissimo in Christo Jfilio nostro Andrea, illustri rege Hun­gariae, pia liberalitate collata, prout in ipsius lit-~ teris plenius continetur, sicut ea omnia iuste ac pacifice obtinuistis, vobis et per vos Domui mili­tiae templi auctoritate Apostolica conlirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad ma— iorem autem rei euidentiam tenorem literarum ipsarum de verbo ad verbum praesentibus duxi­mus inserendum ; qui talis est. In nomine — A n d r e a s vsque — r e g n i n o s t r i a n n o s e­xto decimo. Y. ad annum 1219. NuIIi ergo ho­minum liceat lianc paginam nostrae confirmationis infringere vel ausu teznerario ei contraire. Si quis hoc attentare praesumserit, indignationem omnipo­tentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolo­rum eius, se nouerit incursurum. Datum Laterani IY. Non. Maii. Pontificatus nostri anno decimo. " E coll. Uiplom. Car. Fejervar Tom. III. N. I. Iteun U. Corniiles Tom. III. p. 115.

Next

/
Thumbnails
Contents