Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1225. Iciem Honorius se preces Andrtae H. II. ex­auditurum promittit , et F. Custodem Orodiensem, Frocuratorem Regium , ipsi commendat. Honorius — Illuslri Eegi Hungariae — Di­lectura filium Magistrum, F. Custodem Orodien­sem, Clericum et Procuratorem tuum, virum vti­que prouidum et discretum, cum Serenitatis Tuae litteris ad sedem Apostolicam accedentem, benigne recepimus; et his, quae idem coram nobis ex parle tua proposuit, plenius intellectis , petitiones tuas quantum cum Deo potuimus, curauimus exaudi­re, parati ea sui loco et tempore facere, quantum cum honestate nostra poterimus , quae honorem tuum respiciunt, et augmentum. Eumdem itaque Magistrum a sollicitudine diligenti , quam circa tua negocia exhibuit protnouenda, Excellentiae tuae duxitnus commendandum; magnificentiam tu­am rogantes attentius et monentes , quatenus ipsum precum nostrarum obtentu, habere digne­ris taliter commendatura , quod ipse preces no­stras apud Excellentiam Tuam sibi sentiat. fructuo­sas. Et alii eius exemplo ad suum seruitium for­tius obligentur. Datum Laterani XV. kalendas Martii Anno nono. " Ibidem nro. XXXIII. An. Ch. 1225. Idem Ilonorius Chanadiensis et Nitriensis Episcoporum ad vacantem sedem Strigonien. postula­tiones irritat, Honorius, seruus seruorum Dei, Ven. Fra­tribus — Vaciensi, et — Agriensi, Episcop^s, sa­lutem et apostolicam benedictionem. Duabus po­stulationibus, vna videlicet de venerabili fratre

Next

/
Thumbnails
Contents