Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

deliberatione prouida fuerint ordinata, firmiter ob­seruaturi, et reddituri Domino, in euius eonspeetu omnia nuda sunt et aperta, in extremo die dislri­cti examinis rationem ; si omnem sollicitudinem et diligentiam , quae circa correctionem et reforma­tionem ordinis ac visitationem coenobiorum adhi­benda fuerint, neglexerint adhibere. Vt autem , quae statuta fuerint, magis teneantur memoriter , et seruentur; volumus et mandamus, vt huiusmo­di capitulum in singulis regnis, siue prouinciis, an­nis singulis celebretur; concessa iis, qui ad prae­sidendum annis futuris capitulis celebrandis fue­rint ordinati, conuocandi Abbates et Priores prae­dictos , et cogendi rebelles, appellatione postposi­ta, simili potestate. Adiicientes, vt si visitatores, qui fuerint in eodem ordinati capitulo , aliquos exemptos inuenerint deponendos , id apostolicae sedi non differant nunciare; in ceteris iuxta for­mam saepe dicti concilii processuri ; si forte con­uertatur Dominus et ignoscat , et relinquens post se benedictionem , gloriam Libani det deserto, et Carmeli decorem. Quo circa Fraternitati Vestrae per Apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus monasteriorum vestrorum rectores, quos Visitatores praedicti vobis a suis locis denunciaue­runt remouendos , singuli Vestrum in sua Dioe­cesi sublato cuiuslibet contradictionis et appella­tionis obstaculo, non differant amouere; alioquin poteritis non irnmerito formidare, quod minus iu­risdictionis vobis relinquetur in eis, quam habui­stis hactenus, et habetis. Datum Laterani , Idus Februarii, Pontificatus nostri anno nono. " Orig. in Arcli. A. Capit. Strigon. MSS. Heu. Tom. T. nro LXVII. p. 401. sq. Transumt. a Capit. Nitrien. A. 1527.

Next

/
Thumbnails
Contents