Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

chim , quod non sine amaritudine mentis referi­mus , ex constitutione praedicta , in memorato concilio habita, parum adhuc , aut nihil vtilitatis prouenit;eo quod Abbates, etPriores, Ablxitespro­prios non habentes, neglexerunt ad huiusmodi ca­pitulum venire, ac hi , qui considere debebant eisdem, cogendi rebelles non sunt visi aliquam (ha­bere) potestatem; et sic vsque modo in stercore suo computruere iumenta, et Moab in suis fecibus re­quieuit. Licet igitur videatur desperabilis plaga eius, scientes tamen, quod non est abbreuiata manus Domini , vt saluare non possit, et excoquere sco­riam eius ad puruni; nec non auferre omne sta­gnum illius , ac restituere Iudices eius , vt prius fuerunt, et consiliarios sicut antiquitus, compa­tiendo ex intimo cordis super contritione loseph , adhuc curationi eius duximus insistendum; Dile­ctis filiis — — de Warad, et — de Wulch Ab­batibus, Quinqae-Ecclesiensis et Chanadiensis Di­oeceseos , nostris dantes litteris in mandatis , vt apud M.onasterium de Moducha, Colocensis Di­oecesis , hoc anno conuocantes Capitulum, Abba­tes, et Priores , non habentes Abbates, Priores tam exemptos , quam non exemptos , Strigon. et Coloc. prouinciarum , qui non consueuerunt huiusmodi celebrare Capitulum, venire ad illud, dummodo non sint impedimento canonieo impedi­ti, monitione praemissa, per censuram Ecclesia­sticam, sublato cuiuslibet contradictionis et ap~ pellationis impedimento, compellant; et aduocatis charitatiue duobus Cistercien. ordinis vicinis Ab­batibus, procedant in celebratione capituli, Deum Iiabentes prae oculis, iuxta constitutionem concilii memorati , eadem censura secuturi, quae in eo

Next

/
Thumbnails
Contents