Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tioni medelam, corrigendo et reformando tam in capite, quam in membris, quae correctionis et re­formationis officio indigebant. Sed quoniam vt fer­rurn per eos extraheretur de vulnere , non sinit desuper eis datum, illud amalgama supposituin in­terius non curauit, et si per ipsum superficialiter sit obductum. Et quoniam ferro non extracto com­putruerunt et deteriorauerunt vulnerum cicatrices, et. facta est quasi insanabilis ipsa plaga, flentes amare pacis angeli recesserunt; dicendo: curaui­mus Babylonem , et non est sanata; derelinqua­mus eamdem. Yerum tamen sedes Apostolica , pia mater , quae filiorum vteri sui obliuisci non po­test, a cura ipsius non destitit, nec zelus eius re­cessit ab ipsa , studens vulnus eiusdem circumliga­re fasciis, et medicamine curare liuorem, plagam­que tumentem oleo confouere. Vnde felicis recor­dationis Innocentius Papa Praedecessor noster , de reaedificatione, ac cultu saepe dicti Paradisi sol­licitus, sacro generali statuit approbante concilio, vt in singulis regnis, siue prouinciis, de triennio in triennium, saluo iure dioecesanorum Pontili­cum, fieret commune Capitulum Abbatum atque Priorum, Abbates proprios non habentium, qui non consueuerunt tale concilium celebrare ; ad quod vniuersi, impedimentum non habentes cano­nicum , conuenirent , apud vnum de raonasteriis aptum, tractaturi de ipso in statutn pristinum re­formando ; vt euulsis ex eo sentibus vitiorum, et destructa turre confusionis, muri reaedificentur de­structi, et plantarentur in ipso arbores generosae, facturae vmbraculum cultoribus suis ab aestu, ipsosque a turbine et pluuia protecturae. Verura optanteillo, cuius inuidia raors intrauit in nuin-

Next

/
Thumbnails
Contents