Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

in eis, qui faceret bonum , eo quod sit omne ca- « put languidum, et omne cor moerens, et a planta pedis vsque ad verticem in eis sanitas non existat ; obedientiae iugo abiecto et eliminata nutrice liumi­Jitate virtutum, propter quod hostes intus ingres­si , videntes ipsorum ignominiam et superbiam, desierunt Sabbatha eorumdem; construxerunt enim in loco deliciorum turrem Babel, superbiam vitae in confusionem ducentem; dirutae turres gregis, dispersique sunt per vniuersam Aegvptum ad pa­leas coliigendas , pro coquendis lateribus, quos habuere pro saxis, terrena videlicet opera igne cupiditatis decocta , pro soliditate virtutum, et pro humilitatis cemento , in constructione turris praedictae habuere bitumen , voluptates quidem carnales , quae profecto conglutinant, quos infi­ciunt et coniungunt; ex quorum foetore ac fuino jJurimi moriuntur. Sic denique ab huiusmodi tur­re confusionis locus deliciarum Babilonis sortitus est nomen ; quae quondam dilecta posita est in mi­raculum ; cum domus ipsius dudum gloriosae ac inclytaej draconibus sint repletae; sitque habitatio struthionum, item saltent ibi pilosi et responde­ant in aedibus eius vlulae, ac syrenae in delubris voluptatis pangant. Dissipatis itaque taliter eius muro et antemurali, plauserunt manibus super eam omnes , per omnia sibillauerunt, et mouerunt capita sua, dicentes : haeccine est vrbs perfecti decoris? De cuius contritione Sedes Apostolica, quae cum infirmantibus infirmatur, et de subdito­rum scandalo vritur conturbata, repletaque ama­ritudine veliementi , saepe saepius sumsit resinam ad mitigandum dolorem, et vulnera eius sananda ; mittens angelos pacis, ad exhibendam eius conlri -

Next

/
Thumbnails
Contents