Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A, Ch. 1230. Vgrinus A. Episcopus Colocensis litetn inter Episcopum Zagrabiensem et Templarios de pago Ras­secha coram se agitatam, dirimit, in publicasque re­fert tabulas. Vgrinus, Dei gratia, Coloeensis Archiepisco­pus, yniuersis tam praesentibus, quam posteris, praesentes litteras inspecturis, salutem in vero sa­lulari. Ad vniuersorum notitiam volumus perueni­re, quod quum inter venerabilem Patrem Steplia­num, Dei gratia, Zagrabiensem Episcopum, et Capitulum eiusdem Ecclesiae ex parte vna; ac vi­ros venerabiles et religiosos, magistrum et fratres domus militiae templi, per regnum Hungariae et Sclauoniae, exorta super quadam terra, dicta Ras­secha, coram illustri C. (Colomanno ) rege quae­stio diutius verteretur, tandem partibus in nostra praesentia constitutis, de prudentum virorum con­silio, pro bono pacis inter partes amicabilis compo­sitio coram nobis intercessit; talis videlicet; quod dicti magister et fratres totam terram illam, quani ha­bent vltra Drauum, versus Sclauoniam, terrae dicti Domini Zagrabiensis Episcopi, quae Vasca dici­tur, contiguam , quam terram Benedictus quondam Banus, dictae domui templi in salutem animae suae in puram contulit eleemosynam; Za­grabiensi Ecclesiae contulerunt perpetuo possiden­dam, tali si quidem conditione subiuncta: quod dictus Zagrabiensis Episcopus, et suum capitulum nomine suo, nec non et successorum suorum no­mine interueniente, stipulatione solemni, bona fi­de coram nobis firmiter proposuerunt, quod super dicta Rassecha nihil omnino reclamabunt;renun­ciantes in hoc facto omni iuri et actioni reali, et personali, si quid haberent, vel habere videreu-

Next

/
Thumbnails
Contents