Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tui* in dicta terra, tam canonico , quam ciuili pri­uilegio fori, rescriptis omnibus tam impetratis , quam impetrandis, et omnibus , quaecunque sunt inter partes acta. Renunciantes iterum priuilegiis omnibus, prius vel posterius impetratis; nec non et omnibus, quae possunt dictis Episcopo Zagrabi­ensi, et suo capitulo prodesse, et dictis domus templi fratribus obesse; promittentes etiam sub praeinissa stipulatione solemni, quod si praedictae formae pacis praesumerent contraire, ipsius in po­sterum suscitando litigium; in foro ecclesiastico , seu etiam seculari, de cetero nullatenus audiren­tur. Ceterum ad maiorem roboris firmitatem par­tes ambae coram nobis firmiter promiserunt, sub poena centum marcarum argenti , quod si partium aliqua, ducta temeritate qualibet, a compositione praemissa resiliret: parsilla, quae praesumeret a compositione praescripta recedere, vel litem de cetero suscitare parti alteri, formae praemissae compositionis innitenti, ac tenenti; dictam poe­nam centum marcarum sine conditione , seu con­tradictione qualibet teneretur soluere, et poena soluta, nihilominus compositio praemissa firma sem­per, et stabilis penitus habeatur. Supra scriptis eti­am duximus aduertendum, qiiod praefatus Zagrabi­ensis Episcopus et Capitulum pro parte sua ad hoc se coram nobis obligauerunt spontanee , quod si aliquis dictos fratres templares super terra Rassecha vellet impetere, vel inquietare, praefatus Zagrab, episcopus , et capitulumdictos fratres contra omnes molestantes protegere pariter et defendere teneanr' tur; et ipsos super hoc indemnes in omnibus con­seruare; iuxta suae possibilitatem facultatis. Ad hoc item, vice versa, dicti fratres sub praemissis

Next

/
Thumbnails
Contents