Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

stolici praesicfii communiri. Cum igitur vos nuper relicto gentilitatis errore, ad viam veneritis veri­tatis, et ab infidelitatis tenebris ad fidei veram lucem ; nos Yestris profectibus aspirantes, et quie­ti prouidere volentes, personas vestras cum omni­bus bonis, quae in praesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum iustis modis poteritis adipisci, sub nostra et apostolicae sedis protectione suscipimus; districtius inhibentes, ne quis in vos, vel terram \ estram ex eo, quod conuersi estis ad Christum Dominum, vsurpare praesumat, aut iu­gum vobis imponere seruitutis; Statuendo, vt sal­uo Dei timore, gaudeatis in omni pristina liberta­te. Ad haec libertatis et immunitatis, et possessio­nis paciflcae terrae Vestrae concessionem a Cha­rissimo in Christo filio nostro A. Vngariae Rege illustri, Belae Regis primogeniti sui acceclente con­sensu iam pridem factam Cumanis, sicut prouide facta est, et in eiusdem regis litte­r i s, a u r e a b u 11 a m u n i t i s , p 1 e n i u s c o n­tinetur, auctoritate vobis apostolica confirma­mus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis, inhibitionis, constitutionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autein hoc attemptare praesum­serit, indignationem omnipotentis Dei, et Beato­rum Petri et Pauli Apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Perusii Kal. Octob. Pontifica­tus nostri anno III. Ex reg. anni III. Tom. I. epist. 58, E Coll. Corni­desiana Tom. VII. p. 477.

Next

/
Thumbnails
Contents