Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

<le promittentes supra dieta praefatae Eeclesiae in­tegraliter obseruare et facere obseruari. Yt autem haec liostra compositio rata et inconuulsa perma­neat, praesentem Cartam dupplici sigillo nostro fecimus roborari; et statim, dtim priuilegiale lia­buerimus, omnia supra dicta, in nostrum priui­legium redigemus: si ipsi nobis restituerint priui­legia , quae habent super his, quae nobis dimise­runt; saluis libertatibus et immunilatibus Ecclesiae sanctae Crucis. Actum anno Graciae MCCXXX. In villa Peturwarad. In vigilia Beatorum Apo­stolorum Simonis et Iudae. " Ex archiuo fmperiali. Dipl. Hungarici Tom. I. p. 79. in folio. Alii diploma hoc ad annum 1236. reiiciendum dueunt: cum Bela ahsolute Hex Hungariae nomi­netur ; et aliud in fauorem Monasterii S. Mariae de monte iisdem verhis datum sit in Peter Warad quarta Nouemhris A. 1236. vide infra. A. Ch. 1230. Gregorius PP. IX. Cumanos in suam ac Se­dis Apostolicae recipit protectionem. Gregorius — dilectis filiis, nobilibus viris Du­cibus et populis Curnanorum, nuper ad fidem Chri­sti conuersis salutem — — ad evellendum inolitae tribulos vetustatis, et plantandum fidei palmites, innouantis super gentes et regna, disponente Do­mino constituti ad id, tanto frequentiori studio ducimus insistendum, quanto vberiores fructus ex hoc Deo Saluatori nostro nos credimus reddituros, et ab eo maiori aeternae gloriae praemio muneran­dos; et quia non minor est virtus, quam quaere­re, parta tueri ; ne nouella plantatio altas non­dum habens radices arescat alicuius perturbationis impulsione concussa, oporlet eandem muro apo-

Next

/
Thumbnails
Contents