Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

riae potione cadentes, velut a parte forinseca ir­ruentes, in fortitudine eam miserabiliter enerua­runt; quo luxuriae inquinamenlo prostrata dere­liquit prudentia locum suum ; non valens resistere aquiloni, praedictis eius sodalibus tribus et coad­iutricibus superatis., et plaga crudeii percussis, ac sic vndique patente liostibus aditu, timor et zelus diuini nominis stantes prae foribus corruerunt; quorum loca timor mundanus et cupiditas — — — — se introducentes ad inferos, occuparunt. In­uerso sane sic a hostibus paradiso , Sapientia, quae non intrat in inaieuolam aiiimam, nec in subdito peccatis corpore habitat, a loco deliciarum effugata , discessit. Et quoniam Spiritus S. discij)ii­nae fictum effugit, et auffert se a cogitationibus, quae sunt sine inteliectu ; Sapientia discedente , subtraxit se a saepe dicti cultoribus Paradisi. Qui profecto ex adipe — iniquitate ipsorum, deposi­tum veterem hominem resumentes , abiecta ima­gine noui , in qua et per quam fuerant reformati , et comedenles de fructu ligni scientiae boni et mali, pulchro aspectu et delectabili ad edendum, fructu ligni vitae contempto, quod erat in medio Paradisi, transierunt in cordis afFectum, quae sua sunt quaerentes potius, quam quae Christi: et qui, vt essent pauperes conformati ei, qui omnium omnino diues esset, pro nobis factus est pauper, se­culum reliquerunt propriis abdicatis, plus in secu­lo remanentibus, suis commodis inhiantes, omnino ad seculum sunt reuersi, et abominantes manna de­serti, rediere ad ollas carnium, cucumeres, allia et pepones Aegjpti, Et quidem omnes declinaue­runt a regularibus disciplinis , subditi videlicet et Praelati; simulque inutiles facti sunt; vix inuenitur

Next

/
Thumbnails
Contents