Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

defuit pietatis. Eece quain glorificanda est ineffa­bilis pietas Redemtoris, qui super deuotum popu lum suum peccatis nostris facientibus, tamdiu de­relictum, nunc ex alto respiciens ipsum secundum miserationum suarum multitudinem visitauit. Ecce nunc quidem dies ilJa salutaris aduenit, in qua \e­ri Cliristicole salutare suum accipiant a Domino Deo suo, et cognoscat et intelligat orbis terrarum, quod ipse est, et non alius, qui seruorum suorum salutem, quando vult, et quomodo vult, opera­tur. Recolimus itaque, quod ex hys, que procu­rante Altissimo in principio accessus nostri vsque Accaronam, nobis feliciter contigerunt , vestram dcuotionem fecimus pleno certam. Nunc autem de subsequentibus prosperis omni gaudio , et feli­citate maioribus, que operante sola virfute diuina nobis postmodum emerserunt, transcursa materia de premissis, ne Iongus sermo desideria vestra diu teneat in suspenso, vos volumus plenius reddere certiores. Nouerit itaque deuotio vestra, quod nos semper spem firmam habentes in Deo, firmiterque credentes, quod Iesus Christus filius eius, pro cuius seruicio corpus et animam exposuimus, sic deuote nos non relinqueret in tam remotis regio­nibus et ignotis, quin sallim ad honorem et glori­am suam consilium et auxilium salutare nobis tri­bueret in obsequio sancto suo. In eius nomine ad ipsius seruitium procedentes quinto deciino die mensis Nouembris primo preteriti loppen venimus, vt reedificaremus castrum ipsum, quatcnus eundi in ciuitatem sanctam Ierusalem facilior pateret aditus nobis, et exercitui Christiano. Nec tainen sine tentatione maxima per continuationem dierum octo Christi exercitus fuit ibi. Quia cum vnusquis-

Next

/
Thumbnails
Contents