Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

« qne de exercitu necessaria victus pro se et equi­tabilibus suis sufiicienter pro diebus pluribus por­tare per terram cum liumeris nequiuisset) et pro­pter hoc specialiter parata essent vasella nonnulla in portu Accarone, que victualium copiam porta­re debebant; repente, ac fortiter turbato aere, ventoque flantc grauissiine, et tumescentibus et vltra modum procellis, succursus vasellorum illo— rum per continuos VIII. dies, atlelis Christi et Christianae defensoribus fidei pro peccatis nostris cxtitit interdictus. Fuit autem tunc murmur et tinior maximus apud multos , ne super populum suuin Dominus forsitan indignatus, gladio dire fa­mis vellet ipsos penitus delere de terra. Sed quia summa est ira Dei misereri potius quam irasci: quia etiam ineffabilis clementia eius vltra quam credi potest, temptari hominem non permittit, la­chrymosis ac stipplicibus rogatus precibus, et ex­ercitatus clamoribus valde pii$, continuo impera­uit ventis et mari , et facta est tranquillitas magna dicentibus vnanimiter et clamantibus: Qualis est hic, qui ventis et mari imperat, et ipsa obediunt ei. Statimque vasellorum innumera multitudo cum ingenti copia frumenti, ordei, vini, et necessario­rum omnium Ioppen venit. Tunc autem totus ex­ercitus sic fuit satiatus bonis omnibus et refertus , quod praeter peregrinos, aliosque forle pauperes mendicantes, in exercitu vbique nullus alius fuit, quin necessaria recepisset alter pro vno, alter pro duobus mensibus habundantes. Et adhuc secundum miserationem diuinam , vt manifestaret apertius gloriam suam nobis, tranquillitate maris et aeris contra naturain temporis diu ac diu mirabiliter perdurante, vasella predicta, redierunt Accaronam, Tom. III. Vol.II. II

Next

/
Thumbnails
Contents