Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1229. FriderLcus II. Irnp. Barbcirossa, successum armorum suorum in terra S. ac ciuitatis Ierusalem t Bethlehem, Kazareth, Sidon etc. decennali treuga re~ uindicatas, omnibus Principibus notificat. Fridericus , Dei gratia, Romanorum Imperator semper Augustus, Ierusaleme et Siciliae Rex , Comitibus, Baronibus, militibus, ceterisque Nobilibus, et vniuersis per imperium constitutis, quibus presentes littere ostense, fuerint, fidelibus suis gratiam suam, et omnem bonam voluntatem. Letentur omnes in Domino, et exultent recti corde, quoniam beneplacitum est ei super populo suo, vt exaltet mansuetos in salute. Laudamus et nos eum, quem laudant Angeli, quoniam ipse est Dominus noster, qui facit mirabilia magna solus. Quique antique misericordie sue non oblitus ea miracula nostris temporibus innouauit, que fecisse legitur in diebus antiquis. Quia cum ipse , vt notam faciat potentiam suam semper, nec in equis, aut curribus glorietur, nunc dedit sibi gloriam in paucitate virorum. Cognoscant et intelligant omnes gentes, quod ipse sit terribilis in magnificentia, gloriosus in maiestate, et mirabilis in consiliis super filios liominum. Cum in paucis diebus istis miraculose potius, quam virtuose negocium illud feliciter peractum, quod a longis retroactis temporibus multi potentes et diuersi Principes orbis nec in multitudine gentium, nec per metum, aut quodlibet aliud facere potuerunt. Ecce quam laudanda est clementia Creatoris, et quam metuenda semper potentia virtutis ipsius: quia cum in liumilitate monlis ( maiestatis ), et deuotione cordis semper processerimus ad seruicium sanctum eius, nobis ab ipso principio consilio et auxilio non