Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
cupatur; ac ad nutum et dispositionem praefatae sororis regitur terra praedicta , adeo quod quidam de Clericis, Arcliiepiscopo ipsi subiectis, per eam in maiori Ecclesia , quam terrae illius homines episcopalem appellant, prouisor est deputatus ad tempus, donec de ipsa, quae Graecorum ritum tenet, et nondum sedi Apostolicae obediuit , prout disponendum fuerit , disponamus. Sane idem Archi-Episcopus humiliter supplicauit, vt, quum praefata ecclesia Colocensi vicinior, et conterminata esse noscatur; ipsum nouo episcopatui qui de licentia nostra in citeriori Sirmia debet creari, per ipsum annectere dignaremur: maxime quum ad honorem apostolicae sedis pertineat, vt, Sclaui et Graeci, qui inhabitant terram illam , in diuinis ofliciis , et ecclesiasticis sacramentis, ad Latinorum ritum et obedientiam llomanae Ecclesiae , si fieri potest, conuertantur. Quocirca discretioni tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si in Ecclesia illa sit Episcopus , et sub Ecclesiae Romanae obedientia esse voluerit; eum sine praeiudicio iuris alieni recipere non postponas; quod si non sit Episcopus in eadem, vel si existat ibidem, et noluerit sedi Apostolicae obedire; praedicto nouo episcopatui, auctoritate nostra suffultus, adiicias Ecclesiam memoratam. Datum Perusii V. nonas Martii. Pontificatus nostri anno II. " Ex reg. an. II. ep. 94. Pray 1. c. p. 367. Katona T. V. p. 514. Cum Ecclesia haec nouo Episcopatui vnita fuerit , episcopalis fuerit, oportet ob sedem , quae hic primis Ecclesiae Christianae seculis floruerat. Origo Ecclesiae S. frenaei incerta; nobilis mulier , Andreae Regis soror, fuit Margarita, vt supra ineminituus.