Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tes, quatenus prudenter attendens , quod episco­palis dignitas facile quidem ex tenuitate vilescit, ne operis tanti defectus imputetur opifici, episco­palem sedem ita studeas rebus necessariis congrue stabilire, quod exinde tibi cumulus aeternae retri­butionis accrescat, et nos prouidam munificentiam, et munificam prouidentiam tuam debeainus merito commendare. NuIIi ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere Datum Perusii XIII. Kal. Febr. Pontificatus nostri anno secundo. " Lib. II. epist. 7 7. Pray Hier. P. II. p. 364. Katona T. V. p. 538. Monasterinm hie memoratum Cuchet , ap­pellatur etiam Cuet, Caet , vel de Keu , Ko , conuenit­que, vt videtur cum Kwarok vel Koarok, limite Epi­scopatus Quinqueecclesiensis iuxta Diplomata Diuorum Stephani et Ladislai iam producta. Episcopi sane Sir­mienses in diplomatibus regum nostrorurn subscripti Ieguntur de Keu, Kew, Ko; item Ecclesiae S. Irenaei; argumento eius, duas Ecclesias monasteriales de Keu, seu , Banmonostra , et S. Iraenaei, seu Mitx-oviczensis , in Episcopatum Sirmiensem coaluisse ; quod sequens illustrat eiusdem Pontificis epistola. A. Ch. 1229. Idem Gregorius per Aegidium Capellanum suum, apud Bosnenses Legatum, Ecclesiam Episco­palem in vlteriori Sirmio , si fieri potest , cum notia vniri iubet. Gregorius — — Egidio — — Venerabilis frater noster Colocensis Archiepiscopus in nostra fecit praesentia recitari , quod dilecta in Christo lilia, nobilis mulier — — soror illustris Regis Vn gariae, aquisiuit quamdam terram, quae ap­pellatur v 11 e r i o r S i r m i a , ratione cuiusdam partis Hungariae, quae c i t e r i o r S i r m i a liun-

Next

/
Thumbnails
Contents