Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
sitare; ne gregi Dorainieo deesset cura pastoralis, nobis humiliter supplicasti, vt in monasterio Cuchet tuae diaecesis episcopalem sedem noviter crearemus, quum paratus esses creando ibidem episcopatui de propriis tuis, tum de ipsius monasterii prouentibus trecentas, et de bonis ecclesiae tuae triginta marcas in annuo reditu assignare. Ynde licet nobis tuae intentionis propositum non immerito piacuisset: ne tamen in tanto negocio subito procedere videremur, nequaquara mox tuis supplicationibus duximus annuendum ; sed venerabilibus fratribus nostris, Chenadiensi , et Yltrasiluano Episcopis, nostris dedimus litteris in mandatis, vt super re huiusmodi et eius circumstantiis inquirentes plenius veritatem, quae inuenirent, nobis fideliter intimarent, vt ex eorum relatione sufticienter instructi, procederemus exinde iuxta diuinae beneplacitum voluntatis. Qui mandalum Apostolicum exsequuti, propositum tuum multipliciter commendantes, vt optalo prosequeremur elfectu , nos suppliciter exorarunt. Tu quoque, in nostra praesentia constitutus, illud idem, multiplicatis intercessionibus , instantius postulasti. Nos igitur attendentes pii propositi puritatem, quum nonnulli soleant potius ad non habita minus Jicite inhiare, quam licite habita taliler dispertiri, ne contra te dici valeat: „messis quidem multa, operarii vero paun," tuis supplicationibus annuentes, et sperantes , quod non solum praedicta promissa complebis, verum etiam alia studebis adiicere opportuna; nouam sedem episcopalem in praedicto monasterio statuendi, auctoritate tibi praesentium concedimus facultatem. Quocirca fraternitatem tuam monemus attente , per apostolica scripta mandan-