Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
cum Venerabili fratre nostro — Strigoniensi Archiepiscopo, Apostolicae Sedis Legato , terram illorum intraueris, intendens totis viribus , sicut Princeps Catholicus , et sincerae deuotionis Alumnus , gentem illam ad catholicam fidem adducere , ac Domino populum augmentare ; nec fraudatus es in tuo desiderio: ad piam intentionem tuam Omnipotens ex alto prospexit, labori, quem sustinuisti pro ipso , iuxta tuum desiderium fructum tribuens, conuersionem videlicet non paruae multitudinis Cumanorum. Deuotionem ergo tuam impressam propter hoc arctius cordi nostro merito commendantes, quod Ilex regis , filius regum atque successor tam acceptum famulatum impenderit Regi regum , quem nosse \ iuere, et cui seruire regnare est; Excellentiam tuam rogamus, et obsecramus in Domino , quatenus opus huiusmodi, quod fecisti, tuum illud tam Iaudabiliter inchoando , spe diuinae retributionis accensus vtiliter prosequaris : Deus enim , qui bonum per te dedit initium , in manu tua ipsum negotium de bono in melius per suam misericordiam prosperabit, et felicem etiam exitum Iargietur; tu quoque memoriale tibi nomen facies, et a Deo coeleste praemium, et a nobis benedictionem et gratiam merito poteris exspectare. Datum XII. Kal. Aprilis Pontificatus nostri anno II. " Ex reg. A. II. Epist. 4. Coll. Cornides. T. VII. p. 476. A. Ch. 1229. Idem Gregorius Episcopatum Cumanorum Sedi Apostolicae specialiter reseruat. „ Quumque Cumani, vna cum suo Duce, Strigoniensis Archi-Episcopi opera, Christianam