Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

nuper religionem amplexi essent; Pontifex, ingeii­ti perfusus gaudio, ea de re exaratis ad eos litte­ris ( L. II. epist. 58. ) ipsos in lidem, ac patroci­nium sedis apostolicae recepit; eiusque gentis Epi­scopum soli Romano Pontifici obnoxium esse ius­sit. ( Ibidem epist. 59.) Apud Raynal. ad A. MCCXXIX. n. LX. A: Ch. 1229. Idem Gregorius lioberto A. Episcopo Stri­goniensi de conuersione Cumanorum gratulatur, ac in bonum eorum cooperaturis indulgentias largiendi facultatem concedit. Gregorius Episcopus ven. fratri no­stro Arcliiepiscopo Strigoniensi, Apostolicae Sedis Jegato in partibus Cumanorum, saJutem et apost. bened. Gaudemus in Domino, quod labori tuo iuxta tuum desiderium fructum dedit, conuersionem videlicet non paruae multilu­dinis Cumanorum, iamque in partibus illis per Dei gratiam ven. Fratrem Tlieodericum , de ordine fratrum praedicatorum , eruditum in lege Domini, et vita praeclarum, auctoritate concessa tibi su­per lioc a sede Apostolica , in episcopum praefe­cisti. Quum autem gens praefata vaga , et instabi­lis hactenus nusquam certas habuerit mansiones, et nunc aedificare ciuitates, et villas, in quibus habitent, et Ecclesias fundare desiderent: nos au­dita super hoc petitione tua , praesentium tibi au­ctoritate concedimus , vt fideiibus , qui personali­ter iuerint, vel miserint subsidium ad construen­dum ibidem Ecclesias, et aedificia, peccatorum indulgentiam, quae tamen centum dierum spacium non excedat, et proficiscentibus ad recuperandum

Next

/
Thumbnails
Contents