Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Cli. 4225. ldem Honorius Episcopo Vesprimiensi, spe­ctata Canonicorum suorum egestate, praebendas ipso­rum de Capellarum redditibus augeri indulget. Honorius — Episcopo Wesprimiensi — Ex­posuisti nobis in nostra praesentia constitutus , quod Ecclesiae tuae Canonici, diminuta ipsorum prouisione a tempore Concilii generalis, cum eis ex tunc non fuerint ad eorum sustentationem con­cessae capellae, sicut antea fieri consueuit, de red­ditibus praebendarum suarum , cum nimis sint exiles, nequeunt sustentari; propter quod plures ipsorum eadem relicta ecclesia, in eiusdem Cleri­catus coguntur opprobrium, aliorum se obsequiis mancipare. Vnde humiliter supplicuisti, vt de ca­pellis eisdem prouisionem eorum de nostra permi­sione tibi ampliare liceret. Quia vero per hoc sta­tutis derogatur eiusdem Concilii, quae seruari vo­lumus inconcusse, te in hac parte nequimus exau­dire. Verum illorum paupertatj paterno compa­tientes affectu, et tibi etiam prout exposcit deuo­tionis tuae meritum, gratiam facere cupientes, Fra­ternitati Tuae , de qua plenam fiduciam obtine­mus, praesentium auctoritate committimus, vt si eui­dens necessitas vel vtilitas exigat, praedendas pos­sis eiusdem Ecclesiae de capellis in perpetuum an­nectendis eisdem, sicut discretione praeuia expedi­re videris, augmentare ; reseruata congrua singula­rum capellarum Presbiteris portione. Nulli ergo — nostrae concessionis — Si quis — DatumLa­terani IV. Kal. Febr. anno IX." Ibidem XXVI. Eundem in modum supplicanti Agri­ensi Episcopo etiam rescripsit de dato Reate septimo i Calendis Octobris anno decimo. " nro CXI.

Next

/
Thumbnails
Contents