Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ck, 1225. Ideta Honoriu* Andream H. H. vrget , vi bona monasterio de Gissing ablata , et alteri donata , cum aliis abalienatis restituat. Honorius Episcopus — A. Illustri Regi Himg, £t si debeas \t princeps catholicus omnes generaliter regni tui Ecclesias in sua iustitia confouere, Monasterio tamen S^ncti Martini de Pannonia eo amplius in suo iure teneris; quo certior est, vt dicitur, regalis sublimitas, quod de illo spiritualis tibi vtilitas prouenit , et etiain temporalis. Sane dileetorum liliorum — Abbatis et conuentus eiusdem monasterii petitio continebat, quod quondam Walfer Comes constructa quadam Ecclesia in monte Quizin, munitioni apto, scilicet loco inhabitabili et deserto, de assensu tandem inclytae recordationis Geyzae regis Hungariae , Aui tui, atque Dioecesani, et aliorum regni Nobilium, Ecclesiam ipsam monasterio praedicto concessit; in qua, iuxta ipsius Comitis desiderium , Abbas monasterii memorati conuentum instituit, et tres ei per tempora praefecit Abbates ; postmodum vero clarae memoriae Bela Rex, pater tuus, suggestione quorumdam, praefatam Ecclesiam, remotis inde personis, cum eodem monte sibi pro munitione recepit, promittens, quod locum alium ad Ecclesiam aptiorem, et plura etiam in possessionibus et aliis, quarn cadem haberet Ecclesia, donaret eisdem; quod nec ipse impleuit, morte praeuentus, nec per te, quem super lioc saepe rogauimus, id hactenus factum fuit. Nunc autem Demetrius Comes montem eundem cum praedicta Ecclesia et possessionibus ad eam pertinentibus ex regia, vt dixit, donatione, detinet, et reddere contradicit. Ynde humiliter supplicarunt, vt, quia tantum principem omnino non Tom. III. Vol. II. 2