Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
aeque rex in perpetuum. Quum ex regiae dignitatis oflicio teneamur metiri merita singulorum , et cuique pro meritis respondere; iustum est et rationi consentaneum , vt amicos iniquitatis, et inimicos aequitatis, radicitLis euellentes, disperdamus , vltione malornm confundentes maleuolos, et sopientes nequitiam emergentem; bonos vero , regni vtilitatibus, et coronae regiae perLiigiles, regalis munificentiae donis enutrire, edLicare studeamus. Hac igitur circumspectione praemoniti , praesentium , ac posterorum notitiae duximus declarandum, quod cum Simon bamis, frater Michaelis Bani, noLio et inaudito genere iniquitalis, et neqLiitiae adinLientionibLis detestabilibus , crudeliter et enormiter armaUis, vna cum suis complicibus, viris sanguinum et dolosis, ad dedecus et opprobrium coronae regiae conspirantibus, mortis bonae memoriae Gertrudis, dominae reginae , carissimae coniugis nostrae, particeps exstitisset; habito communi filiorum et Episcoporum, nec non omnium baronum nostrorum consilio, vniuersas eiusdem possessiones decreLiimus fore confiscandas, et ad manus. regias merito et legitime deuoluendas. De quibus quamdam ipsius possessionem, nomine Szeplak, vltra siluas conslitutam, cum omnibus villis et praediis, libertinis, seruis, ancillis, nec non et aliis ad eandem pertineniibus , certis metis et terminis vndique distinctam, dilecto et fideli nostro Dionysio, filio Dionysii , magistro tauernicorum nostrorum, ob indeciduae fidelitatis suae constantiam, quamnobis loco ettempore indesinenter et excellenter exhibuit, iure haereditario contulimus possidendam ; in possessionem iam dictam per fidelem nostrum Alolbodum Comitcm,