Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

de genere Aba, filium Leustachii, auctoritate re­gia ipsum introduci facientes. Cuius prima meta incipit a parte orientali in fluuio Morus, in loco , qui vocatur Mogorrew , et sic secundum cursum eiusdem Morus, ad sinistram, iacet Magistri Dyo­nisii terra; a dextra vero remanet terra Simonis Bani; deinde in cursu eiusdem Morus, itur ad ca­strum Vecheu , et sub castro Vecheu flectitur ad dextram manum ; et ibi sunt duae metae in terra, deinde vergit versus occidentem, et ascendit in montem, qui vocatur Zakal, vbi sunt duae metae, qilarum vna in terra, alia vero in arbore, deinde ascendit ad paludem eandem Zakal; quam paludem transit vltra ad Dienes-teleke: deinde vadit iux­ta villam Luer; quae villa Luer ad sinistram ma­net Magistro Dionysio; in dextra vero parte re­manet terra Simonis Bani; et sic eundo ascendit in magnum montem ; deinde descendit de monte, et declinat fere aduersus meridiem, et ibi transit vnam magnam viam , quae ducit de Sceplak vsque in Regun; deinde ascendit in monticulum, et in terminatione eiusdem monticuli descendit versus occidentem, ad fluuium, qui vocatur Lyuk, dein­de transit flumen illud, et continuatur terrae Co­mitis Bani, et ibi est meta in terra ; deinde iuxta alium riuulum Osoiosyd ascendit superius, secun­dum cursum eiusdem fluuii, et in capite eiusdem fluuii sunt duae metae : Iohannis, filii Stephani; deinde vadit ad cacumen montis , et in cacumine eiusdem montis posita est meta eiusdem Iohannis, filii Stephani, in eodem vero monte, vbi terminatur terra Iohannis, sunt quatuor metae; ibi tangit metam Emerici, in eodem etiam monte vadit per viam ad monticulum vnum, vbi terminatur meta 9 *

Next

/
Thumbnails
Contents