Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

biinatur, ah occidente Aruk, et Beuz terminat, a septemtrione Ketlenloum terminat. Beta termi­natur ab oriente Salusuw Csostutha, a meridie Aruk, ab occidente vna parte Szekeres et Thon­lie, Vruhattara, a septemtrione Ozou, Draua; ab oriente conterminatur Apatharia, et Hedelenfaka; a meridie Zazustou, et inter duas vias Padtodona, Nasak, et Felheres. Item Patarloua, ex parte Fre­nes, ab occidente Nogutu; a septemtrione Meder, Summum, Matris, Csida, et Bii per pontem Pa­dogh vsque ad Patri Medues, cuius terminus Apa­koshida, dein vltra Huiton. Praeterea tributis fo­rensibus duorum locorum ditauit monasterium ad ius regale pertinentium totaliter; videlicet tribu­to fori, quod ibidem in Holton quinta conuenit feria; et alterius fori tributum, quod iuxta fluui­um Zaua die sabbathi congregatur; vt ex his cera comparetur ad domum Dei iiluminandam, et thus ad altaria thurificanda. Ilaec quoque a secundo Bela, Almi Ducis filio, monasterio sunt condo­nata; qui dum et rerum temporalium compellere­tur necessitate, et corporis coarctaretur debilitate, ad monasterium B. Benedicti confugit, ibique ab Abbate et fratribus, ceterisque familiaribus illius loci honorifice susceptus, et non pauca temporum per curricula de rebus ecclesiasticis sumto (summo) tentus in honore, victu vestituque tam sibi ipsi, quam suis omnibus necessaria ministrando, tum demum post reuoluta suorum annorum curricula, cum a conuentu licentiaretur, ob salutem animae suae, et pro collatis sibi beneficiis, cum gratiarum relationibus, dona promisit non modica se datu­rum, si quando iure sublimari haereditario contin­geret, et ditari. Diuina tandem annuente clemen-

Next

/
Thumbnails
Contents