Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tia in sede paternae dignitatis collocatus, et regio sceptro sublimatus , praedictae promissionis non immemor, ecclesiasticam volens recompensare ex­pensam, tributum forense, quod in Tholna ad regi-> um pertinet Fiscum, saepe memoratis Fratribus dedit pro caligis et calceamentis et tres vineas pro­pria cum pecunia comparatas, cum tribus mansio­nibus Ecclesiae contulit profuturum. Signum Domini Stephani Inclyti Regis. Et vt ipsum monasterium ab omni inquietudine sit semotum, praecipimus, vt nullus Archiepiscopus , Episcopus, Dux , Marchio, Comes, seu aliqua persona nobilis vel ignobilis, de iam fato mona­sterio aliquo modo se intromittere in mancipiis, terris, vineis, pippis (ripis) pratis, piscinis, cultis et incultis, salicidiis , decimationibus, et omnibus iis, quae in supra specificatis reperiuntur, sine concessione Abbatis eiusdem monasterii immittere audeat; quod si fecerit , componat centum libras auri optimi, medietatem camerae regiae, medieta­tem vero Abbati; et vt plus diuinae irae occursum paueat, sciat se a Patre et Filio, et Spirilu Sancto, et Angelo terrae Dei (Sancta Dei Genitrice), san­ctisque Apostolis Petro et Paulo, et a Sancto Be­nedicto, in cuius lionorem praedictum situm (con­structum ) est monasterium , perpetuo anathemate damnandum; et in tribunali Christi rationem red­diturum; quod vt verius credatur, hanc paginam manibus propriis roborauimus sigilli nostri muni­mine; in ipso die consecrationis dicti monasterii, per ministerium Domini Astrici, Colocensis Ar­chiepiscopi, et P au 1 i Abbatis praefati monasterii, nobis cum omnibus regni Principibus ibidem as­sistenlibus confirmauimus. Veruin tameu circum-

Next

/
Thumbnails
Contents