Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
taxat Strigoniensis Arehiepiscopi interessc tcneatur; attamen seu a Metropolitano, seu quolibet alioEpiscopo, omni contradietione cessante, confirmationem, consecrationemque suscipiat , et eius monaclii ad ordines promoueantur ; more etiam Episcoporum cum mitra, sandaliis et annulo, siue in solemni curia, siue episcoporum conuentu, vel in quolibet loco religioso liberrime possit assistere ; et diuina officia celebrare. Duas praeterea capellas regias , capellam videlicet B. Petri, monasterio connexam, et alteram, quae vulgo Alba Ecclesia vocatur, cum earuin Parocliiis, et omnibus pertinentiis contulimus praefato monasterio ; in quibus Sacerdotes ab Abbate constituti, praefato populo diuinum plenarie exhiberent seruitium ; chrysmata vero, et oleum infirmorum quilibet Archiepiscopus vel Episcopus dare teneatur. Praefati vero monasterii populum , iam saepe dictum, de spiritualibus instruendi et iudicandi Strigoniensi Archiepiscopo , et Abbati committimus. In ciuili autem causa nulli liceat iudicare praefatum Abbatem (quam Abbati) nisi forte pro qua sanguis efiundi deberet. Forum etiam bis in hebdomada stare concessimus, duobusque in locis, vnum superius, nomine S. Petrum , aliud in vico inferiori, quarta feria; omneque tributuni ex eis proueniens, vsui iam dicti monasterii contulimus ; nec non et salicidio, ab omni inquietudine liberrimo; quod nec tributariorum cupiditas, nec possit potentum violentia perturbare. Insuper et liberorum denariorum tertiani partem, qui ex aduenis in Lerra Ecclesiae habitantibus debentur, ad calceamenta fratrum concessimus. Syluaruin quoque prouentus vtique Ecclesiae pertinentes, vt in tributis porcorum, seu avundineto-