Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

rum nulli omnino liceat possidcre , nisi Abbati; in fontibus vcro infra terminos dicti monasterii exi­stentibus molendina, siue piscinas, absqne Abba­tis permissione nulli liceat facere. Nobiles autem, siue Ignobiles infra terrae ipsius monasterii circum­scriptionem, possessionem liahentes, si post tem­porum curricula, e donatione nostra obtinuisse di­xerint, et contumelia affecti Ecclesiae contrarii vel eius populo fuerint, exterminentur, cum rebus mobilibus expellantur; quia quod Peo contulimus, id offerre homini nequaquam debuimus. Quod si Abbatis imperio non recesserint, potestas regis, ab­Jatis rebus omnibus, eos crudeliter expellat; ne palliata iniquitas in monasterii pullulet excidium. Aquae etiam conductu, qui eius fontem, officinas circumiret, idem ordinauimus monasterium. AI­taria his decorauimus ornamentis: videlicet 29. casulis , dalmaticis 19, tunicis 18. capis sexaginta; palliis altarium 27, mantilibus 29. palliis ad coo­periendum sedilia, 4, albis 50, camsis de pallio 10, et aliis 15; tapetibus ante Altaria 10, crucibus 9. puluinariis 7. altaribus ad viam, 5. thuribulis 4. candelabris 6. calicibus 11. baceollibus 12. Vrceis 5. de argento; scrineis 5. stolis et manipulis 50. libris vero, quorum praecipua authoritas fulget in Ecclesia, tum Bibliotheca: nocturnalibus 4. anti­phonariis 5. lectionariis cum euangeliis Missalibus 6. psalteriis 4. gradualibus 5. regulis 2. Baptiste­riis 2. glossariis 5. ac omiliarum volumine vno; equis 120; vaccis 84. ouibus 464. porcis 152. ca­pris 29. — Dux quoque Damaslaus exceptis prae­scriptis idem decorauit atque ditauit monasterium , scilicet tabula argentea ante altare Sancti Benedi­cli, et altari argenteo ad viam, item ecclesia in

Next

/
Thumbnails
Contents