Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
licet ipsa compositio fuerit per sedem Apostolicam confirmata, quia tamen eam, quod vix poteramuS credere, non seruabat contra verbum regiae veritatis , quod eum aliquatenus non decebat, vtpote saluti suae, et famae contrarium veniendo, serenitatem suam rogandam duximus, et monendam , vt compositionem illam firmiter obseruaret , ita quod regalem ExCellentiam possimus merito cora^ mendare. Adeoque vos filii Abbas et Praeposite , ac dilecte fili —- Abbas Varadiensis, quibus super hoc scripta nostra direximus, dictam Compositionem, sicut sine praeiudicio prouide facta est, et ub vtraque parte sponte recepta, faciatis per cen^ sttram ecclesiasticam, appellatione remota , firmiter obseruari; non obstante indulgentia, quae sibi a nobis, sicut dicittir, est concessa, vt nullus in eum absque speciali mandato sedis Apostolicae sententiam excommunicationis audeat promulgare. Cura autem in commisso vobis negocio sollicite procedentes, monuissetis eundem , vt compositionem ipsam obseruans , ac iisrlem magistro et fratribus ablata in dominio suo restituens, de illatis damnis, et irrogatis iniuriis satisfactionem iis congruam exliiberet; idem proponens, quod non executores , sed cognitores duntaxat eratis ad Sedem Apostolicam; si tanquam executores et non Iudices procederetis in figura iudicii appellando , quodque non auctoritate , sed potius carissimi in Chfisto filii nostri Belae illustris regis Hungariae, fratris sui, a quo terram se habere asserit, fuerint spoliati , quamquam Baliui et ofliciales sui ablata ipsis Magistro et Fratribus suis detinent vniuersa $ non solum ea restituere noluit, verum etiam fuerit grauiter eis comminatus. Propter quod vos fiTom. III. Vol. IL 8