Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

xu lii, Abbas et Praeposite, eum dicto Abbate Va­radiensi, apud eum proficere non valentes, pro­cessum vestrum non sine fratrum ipsoritm praeiu­dicio ad sedein duxistis Apostolicam remittendum. Cum igitur non decebat contra compositionem praemissam inter ipsum, et iam dictos fratres tam solemniter initam saepe dictum •— — conuenire, ne irrita faciat, quae de suis labiis processerunt, adhuc regalem ExcelJentiam , sicut iterum, sic officiosius rogandam duximus, et monendam, sibi in remissione peccaminum iniungentes, vt et ab­lata Fratribus supradictis restituat vniuersa , et compositionem eandem studeat inuiolabiliter obser­uare; ita quod Deum inde propitium sibi statuat non offensum , et nos sinceritatis suae zelum pos^ simus in Domino merito commendare. Si vero contra compositionem praedictam iuris se aliquid liabere conlidit, poterat coram Nol)is per procun- * ratores idoneos assequi iustitiae complementum. Ideoque in virtute obedientiae districte praecipi­endo mandamus , quatenus si dictus Rex preces nostras non adimpleret , in liac parte praemissis exceptionibus ab eo propositis , et aliis friuolis non obstantibus, cum non sit deferendum contra Deum, loca, ad quae ipse deuenerat, supponalis ecclesiastico interdicto , tamdiu arctius obseruan­do , quamdiu ibi fuerit ; donec eis vniuersa liu­iusmodi restituantur ablata, et de damnis et iniu­riis fuerit congrue satisfactum. Detcntores quoque ac inuasores praedictarum rerum, Baliuos, etiam subditos et consiliarios ipsius regis , quorum ope­ra et consilio ablata eadem detinentur, ad restitu­tionem integram, eorumdem appellatione remota, excommunicationis vinculo innodetis. Quod si non

Next

/
Thumbnails
Contents