Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
mus in Domino, magnillcam et mirificam Saluatoris nostri Clementiam laudum preconiis extollentes , quod nihil odiens eorum , quae fecit, sed omnes saluos fieri , et neininem perire volens , homines, iacentes in tenebris ignorantiae, de genlilitatis errore ad viam veritatis dignatur per suam ineffabilem misericordiam reuocare. Nuper siquidem per litteras tuas, nobis transmissas accepimus , quod Iesus Christus, Deus ac Dominus noster, super g e n t e m C u m a n o r u m clementer respiciens, eis saluationis ostmm aperuit his diebus. Aliqui enim Nobiles gentis ilfius per te ad Baptismi gratiam peruenerunt; et qLiidem princeps Bort (alias: Bribroth , Bribrech, Bemborcli, Rayn. Boriz) nomine de terra illorum , CLim onmibus sibi subditis per ministermm tuum fidem desiderat suscipere christianam; propter quod vnicum lilium suuin vna cum fratribus Praedicatoribus, messis Dominicae operariis in terra praedicta , ad te specialiter destinaLiit, attentius obsecrans , vt personaliter accedens ad ipsum , et suos, viam vilae ostenderes ipsis, per quam ad veri Dei notitiam valeant perLienire. A rnde, quamuis pro executione voti tui, qLiod emiseras pro terrae sanctae succursu y in peregrinationis esses itinere constilutus; considerans tamen, tam magnum animarum fructum, et augmentum Christianae fidei inde prouenire posse, si piis eorum desideriis condescendas, intermisso diclae peregrinationis itinere, dilectLim filium, Archi-Diacoiuim de Zala, ad nos destinare curasti , deuote , ac humiliter supplicans, vt tibi hoc faciendi, non obstante voto, praedicti licentiam praeberemus. Et, quia magis fructificare poteris, si Apostolicae sedis legatioue fungaris, quum aucto-