Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Titas semper consueuerit multum fauoris liabere; in Cumania et Brodinia (al. Brodnik) terra illi vicina, de cuius gentis conuersione speratur, legationis officium tibi committere dignaremur, per tjuod habeas potestatem in eis terris vice nostra praedicandi, baptizandi , aedificandi ecclesias , ordinandi Clericos, nec non et creandi Episcopos, et generaliter omnia, quae ad cultum et ampliationem fidei pertinent, exercendi. Quum igitur maius bonum minori sit merito praeferendum, et de tuae caritatis ardore geramus fiduciam plenioTcra; accedendi ad dictas prouincias licentiam tibi concedimus postulatam, deuotioni tuae super praedictis plenae legationis officium in eisdem prouineiis committentes. Datum Anagniae II. (al. IX. ) Kal. Aucr. Pontificatus nostri anno I. " Apud Raynald. ad An. MCCXXVII. nro. L. Bullar. Ord. Praed. Tom. I. p. 22. Et reg. A. I. ep. 59. Katona Tomo V. p. 509. Causam horum sic attingit Chronicon Alberici apud Pist. Tom. III. p. 242. „ In Hungaria, magister Robertus Vesprimiensis, >ir bonus et religiosus , in Leodiensi Diaecesi natus, factus fuerat Archiepiscopus Strigoniensis (A. 1226.), cui cruce signato , et in procinctu itineris constituto, occurrit Clius Principis de Cumania, et ait : Domine, baptisa me cum duodecim istis j et Pater ;neus veniet ad te vltrasiluas, in tali loco cum duobus millibus virorum , qui omnes desiderant de manu tua baptisari. Quo facto abiit Ar-chiepiscopus vltrasyluas in occursum Patris illiua cum Bartholomaeo Quinqueecclesiarum Episcopo et ibi baplisati sunt vltra quindecim millia hominum. " Meminit euentus huius etiam Theodericus de Appoldia in vita S. Dominici, scribens: Ducem Bemborch cuni mille fere ex familia eius conuerterunt (filii S. Dominici ) quem e sacro Baptismatis fonte non absque xnagno gaudio suscepit Serenissimus Hungariae Rex."