Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
licite ac liberaliter pro cappis suis singulis annis renouandis, concessimus perpetuo percipiendos. Considerantes etiam insufficientiam, et defectum quotidianorum victuum eorum, ne propter mendicata suffragia cogerentur aliquid de diuinis omittere, ad eorum mensae augmentationem decimas de Gercha, exceptis illis accessoriis decimarum, quae prius nuinerauimus, nec 11011 etCC. porcos, et CC. cubulos vini de Cellario Zagrabiensis Ecclesiae, eisdem liberaliter contulimus in perpetuum. Am— plius cum in domo Domini seruientibus salubri so latio debeamus subuenire, ipsorum inopiam in melius emendando , eo, quod non habuerint habitacula communia, in quae conuenientes ad diuina ofFicia in domo Domini expeditius possint concurrere , curiam nostram, et omnes domos in eadem «xistentes eisdem perpetuo contulimus inhabitandas; vt amplius distantia locorum voluntati ipsorum occasionem impedimenti nequeat ministrare; sed in vnum conuenientes valeant salubriter quotidianum officiuin Domino decantare. Yt igitur donatio haec nostrae liberalitatis aeternum robur obtineat, in argumentum fidei litteras concessimus patrocinio sigilli roboratas. Anno ab Incarnatione Domini MCCXXVII. Episcopat. nostri an. secundo." Apud Pray. Hier. P. I. p. 340—1. Katona Tomo V. p. 516. sqq. A. Ch. 1227, Gregorius PP. IX. irt gratiam Cumanorum conuertendorum , baptisandorumue , Hobertum A. Episcopum Strigoniensem a voto in subsidium terrae sacrae proficiscendi dispensat , et apud illos vice sua legatum constituit. Gregorius — Episcopus — Strigoniensi A. Episcopo, Apostolicae sedis Legato, — Gaude-