Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
rorumA. ij55.editas in fol.pag. 161 — 2. quarum exempla huc transferre placuit: Domino Lucae Dracherio Ioannes Cardinalis Bona. „ Ante paucos dies venit ad me officii gratia, vt solet, vir multae eruditionis, loannes Lucius, nobilis Dalmata, cuius egregium opus d re regno Dalmatiae nuper editum est, in Hollandia; cumque incir disset sermo de tuo spicilegio, laudauit plurimum diligentiam tuam in colligenr dis epistolis virorum illustrium , quae Historiae illustrandae valde vtiles sunt; tum dixit exstare apud se epistolam ineditam Andreae R.egis Hungariae , quae non incongrue posset in eodem spieilegio locum habere; nam ex illa quaedam corrigi posse existimat, quae ipsemet suggerit D. Odorico Raynaldo. Hanc igitur epistolam ex codice MSS. seruata eius mendosa Orthographia, fideliter transscrir ptum, simul cum eius scripto ad dictum D. Odoricum, tamquam rem ab instituto tuo non alienam, in hoc fasciculo acci-? pies; et si libuerit, publici iuris facies. Accedit index Capitum Concilii cuiusdam