Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Hungarici, cuius integra acta, si desideras, curabo transcribi, et ad te mitti, et si aliqua in re studiistuis prodesse possum, iam scis, qua libertate vti debeas, Vale et ora pro me.Romae 8. Iunii i6ti. D. Ioanni S. R. E. Presbitero Cardinali Bona Lucas Dacherius. Non sat est amori erga me tuo saepius mei meminisse, vti significare solet D. Antonius de Vrban; sed addis litteras manu tua exaratas, addis et singularia beneficia-, de quibus ago E. T. gratias quam maximas. Accepi periucunde ciim Utteris Tuis epistolam Andreae Regis Hungarorum, spicilegio nostro inserendam. At, quod superat solitam aliorum liumanitatem in tanta dignitatis eminentia constitutus, curaturum te polliccris, transcribi ex manuscripto codice Concilium Ilungariae a Gentili Cardinale celebratum. lstud equidem exopto, sed vereor ne a Raynaldo iam maiori ex parte sit in lucem prolatum; quando quidenx instituti mei est duntaxat eruere, quae nondum edita sunt; si quid nihilominus extat in codicillis scriptis praeter ea, quae