Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. C/i. 1209. Idem loannes A. Episcopus etiam colonos T per liegem Emericum iurisdictioni castri Galgocz ex temtos, et Ecclesiae S. Adalberti donatos , rei pincer­nariae addicit. loannes, Dei gratia, Sanetae Strigoniensis Ec­clesiae Archiepiscopus , omnibus in Christo iideli­bus, praesentem paginain inspecturis, in eo, qui est salus omniiun , salutem et benedictionem. Ne rerum gestarum series diuturnitate temporum queat obliterari , institutionis in praesentiarum factae processum , ad meinoriam scriptis pium duximus reuocari. Nouerint ergo tam praesens aetas quam secutura posteritas : quod cum felicis memoriae Rex Ilenricus ad petitionem venerabilis Iob, san­ctae Strigoniensis Ecclesiae Archiepiscopi, praede­cessoris nostri, VIII. mansiones ciuium de iuris­dictione Castri Colgouciensis, exemptas , quorum nomina sunt haec: Vendeg, — Paulus, Petrus, Ceindl, Iuweta, Luka, Butul , cum totali terra eorum Ecclesiae Beati Adalberti perpetuo contulisset: homines praetaxati de voluntate pro­pria tempore nostro pincernariae seruitutis oflicio se obligauerunt; eo pincernis nostris nexu con­iuncti, quod in filios filioruin ab ipsis nequeant seiungi, nec a ceteris oflicialibus nostris, de quo­quam aiio impendi possint seruitio, vel addictum sibi cum pincernis nostris de vilia Cem perpetuo exsequentur oflicium. Quod vt inconcussae firmi­talis robur obtineat, scriptum sigilli nostri iussimus munimine roborari. Praesentibus Canonicis Eccle­siae nostrae : Petro Praeposito, Iacobo Lectore, Dominico Cantore , Michaele Custode, et ceteris quam plurimis. Nomina autem Pincernarum quo­rum socii praenominatae VIII. mansiones voiun-

Next

/
Thumbnails
Contents