Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tarie copulauerunt, haec sunt: Tupa, Furna, Duduk, Tuzmot, Arusod et ceteri. Anno Incarnationis Dominicae MCCIX. regnante Magnifico IIui*gariae Rege Andrea , me quamquam indigno S. Strigoniensis Eeclesiae Sedi praesidente; Venerabili Boleslao Vaeiensi, reuerendo Petro Geuriensi, Episcopis; Cepano Palatino, Mocone Posoniensi, Tlioma Nitriensi Comitibus existentibus. " E MSS. Heucnesi Tom. B. alias R. p. 261. Originale in arcliiuo Pritnatiali. A. Cli. 1209. Andreas IT. Comiti Sebus, in praemium meritorum, Sancium Georgium cum villis tribus confert. Andreas — — — — Inde est, quod fideli nostro Sebus Comiti, Magistro Pincernariorum, ob eximia suae probitatis merita, et intemeratae fidelitatis eius constantiam, praedium quoddam, Szent Gyorgy noinine, ex regia nostra largitudine, a Chepano Bano, Myke filio comparatum, cum quatuor villis eidem praedio pertinentibus , quarum nomina sunt haec: Ceky, Ivan. Castellan. Ybreharth,sibi ac per eum haeredibus suis perpetuo contulimus possidendum ; talem siquidem dicto praedio cum villis, sibi pertinentibus donantes libertatem: Quod super populum in illis commorantem nullus collectionem ponderum , siue liberos denarios, quamdiu viuimus , de cetero praesumat exigere; nec etiam ad parandas indagines vlla fossata, seu vero ad aliquod negocium Castrense , ire constringantur. Concessimus autem praefato Sebus, fideli nostro , vt in supradicto praedio Szent Gyorgy forum ab omni exactione tributi liberum possideat; ita quod nullus tributarius conuenientes ad iam dictum forum super