Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

cessum atl memoriam scriptis praesentium duxiinus reuocari. Nouerint, quod tam praesens aetas, quam secutura posteritas, nos emisse quindecim capita libertinorum de villa Szonok a venerabili fratre nostro C. Agriensi episcopo, quibus cum liberum dedissemus arbitrium posse eligendi, in quo ser­uitio Ecclesiae B. Adalberti velint esse obligati, pincernariae seruitutis sibi elegerunt oflicium ; qui­bus nos annuentes, instituimus, vt inscriptum si­bi Bachariorum de generatione in generationem exequantur oflicium; nec ad. aliquod aliud compel­li possint seruitium. Quorum nomina sunt lraec : Vnuca, Yitalis, Thobias Nicolaus, R,osend', Bud, Burla, Nichodemus, Leba, Marcel, Ionbos. Ve­rum ne cuiusquam machinatione, dolo, vel ca­lumnia, huic nostrae institutioni processu tempo­ris possit derogari, seriem scriptis iussimus anno­tari. Anno Incarnationis Dominicae millesimo ducentesimo nono. Regnante glorioso Hungariae rege Andrea. Me licet indigno Sanctae Strigon. Ecclesiae praesidente , Boleslao Vacziensi, Petro Geuriensi, Episcopis ; Pocone Palatino et Comite Musunen. Mocone Poson. Thoma Nitrien- Comi­tibus. Petro Praeposito Strigoniensi , Vbaldo Praeposito Posoniensi , Benedicto Praeposito S. Thomae , Iacobo Lectore, Dominico Cantore , Michaele Custode, et ceteris quam pluribus ec­clesiae loci Canonicis existentibus. B. V. m. p. E MSS. Kaprin. Tom. XXXVII. p. 219. Heuenesi Tom. CC. siue 26. p. 117. Schwartuer Dipl. p. 338. Originales in Archiuo Camerali.

Next

/
Thumbnails
Contents