Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Mociisea, Sapsa, Kus, Oxaceus., Chemen. Itemin i/illa Egrus tredecim mansiones vinitorum, cum terra eorumdem, quorum nomina liaec sunt: Mochu,Peta, Cipeu, Hiuotal, Hajanduc, Kodu, Lat, Cecur, Marcel, Stephan, Fitta, Sega, Muca. Item in villa Lulha, vndecim mansiones vinitorum, cum terra eorumdem, quorum nomina haec sunt : Dionisius, Seliam, Ioannes, Marcel, Homug, Vilma, Sereda, Cosen , Pousa, Hunuta, Matej; eidem etiam Archi-Episcopo contulimus possidendas. In possessionem vero praenunciatarum mansionum et terrarum, praenunciatum Archi-Episcopum per Praestaldum nostrum Andream Ruphum feeimus introduci. Vt autem haec s. nohis factado • natio nostris, nostrorumque successoruin temporihus salua sernper et inconcussa permaneat, praesentem eoncessimus paginam duplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum anno ab Incarnatione Domini MCCVIII. Regniautem nostri anno III." E MSS. Heuenesi. Tom. B. alias R. p. 169. Originales in Archiuo Primatiali. Pro Deus. legendum erit dedimus. Hic occurrit primo vsus expressus duplicis sigilli apud Reges nostros. Talia Diplomata Amphisphragistica, alia vero xnonospliragistica dicere mos est. A. Ch. 1208. Idem Andreas possessiones Abda , Zolos, Gama, monaserio S. Martini, sub Vria Abbate collatas, firmat. Andreas Rex Hungariae villasAbda, Zolos, Gama, ab Vria , Abbate S. Martini obtentas , suo confirmat priuilegio. Anno MCCVIII. Confirmationales has in originali possidet Archiuum S. Martini supra montem Pannoniae, mecum haud communicatas.