Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1208. /oannes A. Episcopus Strigoniensis Ecclesiam Tyrnauiensem cum pertinentiis suis , cap-tulc Strigoniensi confert. loannes, Dei gratia , sanctae Strigoniensis ecclesiae Arcliiepiscopus, omnibus, ad cpios litterae praesent.es peruenerint, in perpetuum. Quoniam ea, quae geruntur in tempore, ne labantur cum tempore, scripturae solent testimonio perennari. Ad vniuersorum volumus notitiam peruenire: quod nos intuita paupertate capituli, puro corde , et pio afTectu, eorum inediam considerantes, releuare, ecclesiam de Sumbat cuin suis pertinentiis, iure videlicet decimarum et aliis, contulimus liberaliter et libenter perpetuo possidendam; ila videlicet , quod de redditibus ecclesiae illius cuilibet Canonico simila tribuatur ; residuum vero, si superfuerit, in vsum carnium dictis fratribus expendatur. Ne igitur in posterum haec nostra donatio in irritum valeat reuocari , in argumentum fidei rei gestae seriem praesentis cartulae testimonio commitlentes, eam sigilli nostri munimine roborari praecepimus. Anno Dominicae Incarnalionis Millesimo, ducentesimo octauo. " E MSS. Heuenesi Tom. T. seu LXVII. p. 10. Kaprinai Tomo XXXVII. p. 220. in 4. A. Ch. 1208. Idem Ioannes A. Episcopus , villas Bulsu et Mocs capitulo Strigoniensi donat. Ioannes, Dei gratia, sanctae Strigoniensis Ecclesiae A. Episcopus, vniuersis, qui paginam istam inspexerint, in perpetuum. Piis petentium desideriis facilem nobis conuenit praebere assensum, et vota r quae a rationis tramite non discordant, ef-