Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tiir, Vel per contractum acquisiuerint emtionis, cx eisdem possessionibus, propriis eorum manibus, aut sumtibus non excultis , decimas solitas exigen­do, contra priuilegia sedis apostolicae videaris age­ae. Ynde super lioc certificari per rescriptum apo­stolicum postulasti. Adiiciens aliam quaestionem, an illorum filii, qui Ecclesiae seruili conditione tenentur, traditi a parentibus militiae clericali, cum suorum conniuentia dominorum, vt Deoinea, cuius sunt, Ecclesia debeant deseruire , assequen­tes propterea libertatem, post tempus, eadem re­licta, possint ad aliam se transferre. Nos vero in vtroque articulo fraternitati tuae satisfacere cupi­entes, taliter respondemus: quod, quum iidem cruciferi ex tenore priuilegiorum nostrorum deci­mas, de laboribus, quos suis manibus aut sumti­bus eorum excolunt praedia, praestare tenentur decimas de laboribus alienis. In alio vero capitu­Jo credimus distinguendum: vtrum eo tempore fuerint manumissi, et oblati ordini clericali, quod manumittendi Ecclesiae, dum vixerint, debent im­pendere famulatum in obsequiis diuinorum, et tunc transferendi se ad aliam est eis licentia deneganda ; vel manumissi exstiterint absolute , sicque lil^erta­iem habeant ad aliam transeundi. Datum Yiterbii Y. Idus Iunii anno decimo. " Apud Baluz. Tom. II. p. 42. L. X. epist. 73. Kato­na H. C. Tom. V. p. 56. A. CL 1207. Andreas II. II. H. iura Ecclesiae Spalatensis confirmat. In nomtne Sanctae Trinitatis , et indiuiduae Ynitatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalma­tiae, Cliroatiae, Ramae, Seruiae, Galitiae, Lodo-

Next

/
Thumbnails
Contents