Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

meriae Rex, in perpetuum. ProuidaRegum discre­tio non solum quod expedit, debet instituere, scd , et Jegaliter instituta, ne sua fortitudine vel in mi­nimo qualibet occasione destituantur, debita cir­cumspectionis cautela praemunire. Ea proptei' in­stanti prece venerabilis patris Bermrdi, Archi­Episcopi Spalatensis, dignanter inducti, vniuersa iura sanctae Spalatensis Ecclesiae, omnes Ecclesia­sticas, seu rerum secularium possessiones , iurisdi­ctiones quoque Episcopatuum, seu quarumlibet Ecclesiarum, immo vniuersaliter, quicquid iuste possidet, vel per ante — legitime in posterum poterit adipisci, eidem Ecclesiae pleno iure subii­cimus , ad instar priuilegiorum Romanae Ecclesiae ; nominatim videlicet Signiensem , Nonensem , Scar­donensem, Traguriensem, Corbauiensem, Tinni­ensem, Farensem, Bozenensem Episcopatus ; et Ec­clesias S. Moysi, et Sancti Stephani de Salona , > cum omnibus pertinentiis suis ; Ecclesiam S. Ste­phani ante Spalatum, Ecclesiam S. Bartholomaei de Tini, viliam, quae dicitur Coriza, et villam Lauena, cum omnibus pertinentiis suis, siiuis vi­delicet, pratis , terris, vineis, et si quae sunt ibi molendina; et nominatim totum territorium sancti Yitalis , quod ad idem praedium spectat, non ob­stante priuilegio, per falsi suggestionem impetrato, quoddedimus T r ag u r i n i s, quan­do gerebamus ducalia. Decernentes insuper stabi­limus, vt praedictus Archi-Episcopus, eiusque suc­cessores omnia molendina, quae in Salonae fluuio fuerint, habeant libera ab omni exactione tributi in perpetuum; ad releuandam illorum inopiam omnes sextarios farinae , qui seplimanaliter perti­nebant ad Banum, ad vsum praedictae Ecclesiae

Next

/
Thumbnails
Contents