Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 120G. F.iusdem Innocentii in causa Calani , Quin­que - Ecclesiensis Episcopi , sententia. Irmocentius PP. III. venerabili fratri — Ce­nadiensi e|)iscopo, et dilecto filio — abbati de Cikedor, salutem et apostolicam benedictionem. Quum in iuuentute sua venerabilis frater noster C. Quinqueeelesiensis episcopus adeo se maturum , et lionestum, et prouidum exliibuerit , vt propler suauem sue probitatis odoretn, al) ecclesia Roma­na meruerit ornamento pallii decorari; non est de leui credendum, quod postquam adsenilem peruenit aetatem, turpiter abiecerit iugum -domini, fetores et feditates libidinis amplexando: quum labes liuius­modi, que nonnunquam in iuuentute contraliitui', in senectute frequentius expietur. Quis preterea de facili crederet, quod vir preditus scientia litte­rarum, proprie salutis oblitus , ad eam passionis ignominiam se conuerteret, vt cum propria nepte, abominabilem perpetraret incestum; quum eliam secundum sententiam ethnicorum naturale fedus inter tales personas nihil permittat seni criminis suspicari ? Licet igitur iUustris memoriae rex Hen­ricus eundem episcopum nobis interdum per liun­cios, et litteras de tali crimine detulisset, sup­pliciter postulans, et instanter, vt malum huius­inodi perniciosuin extemplo de Ilungarica eccle­sia tolleremus; quia tamen eius suggestio non de caritatis radice, sed ex odii fomite procedere vi­debatur, quum ipsum, tanquam inimicum perse­qui non cessaret, sicut est in tota prouincia mani­festum; noluimus aures nostras malignis delatio­nibus inclinare, sed, vt probaremus spiritus , si essent ex Deo, bon. mem. Geuriensi Episcopo de­dimus in mandatis, vt prudenter et caule, a coe-

Next

/
Thumbnails
Contents