Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
piscopis ijjdagaret, vtrum prefatum episcopum crederent tali Jabe respersum; qui nobis postmodum rescripserunt, quod eum virum honeste conuersationis esse credebant, personam ipsius multipliciter commendantes. Quia vero pater filium, quem diligit, corripit; eundem episcopum per nostras litteras corripuimus; iniungentes eidem, ad maiorem cauthelam, vt ab illius familiaritate cessando, apud Deum et homines se habeat, quod sinistra de ipso suspicio non posset haberi ; sed inimicus liomo, rescriptum litterarum illarum subripiens, apud prcdictum regem, et regni magnates, ipsum nequiter publicauit, vt sic idem episcopus deberet amplius infamari, quuin videretur esse nobis incredibilis et suspectus. Ynde nos tantam aemulorum nequitiam attendentes , licet pulsati fuerimus multotiens contra eum, nunquam tamen aduersus ipsum potuimus commoueri, scientes, quod facile Dominum sequitur multitudo. Vbi vero idem episcopus ad Strigoniensem metropolim exstitit postulatus; quidam, qui super ipsa postulatione aduersabantur eidem, A rt promotionem ipsius facilius impedirent, illius criminationis carbones reaccendere sunt moliti. Ynde quidam procurator ipsius, in nostra presentia constitutus, de consilio quorumdam amicorum suorum, qui super hoc bonum quidem zelum habebant, sed non secundum scientiam , cepit a nobis in presentia fratrum nostrorum cum instantia postulare; quatenus eidem episcopo purgationem canonicam faceremus indici, vti suam inocentiam demonstraret. Nos autem postulationem huiusmodi minus prouidam, immo nimis improuidam reputantes, procuratorem ipsum ab ea sepe voluimus reuocare; tum quia sepe la-