Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1206. Idetrt Tnnocentius Episcopos, et Proeeres Hun­gariae ad fidem nascituro Andreae R. xf. filio obli­gandam, adstringit. Innocentius episcopus — — Venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, et aliis eccle­siarum praelatis , et principibus, per Vngariam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Quum pater et filius interpretatione iuris eadem persona fingantur; satis probabiliter subinfertur, quia quos pater retinet in visceribus caritatis, eos­dem filius et diligere debeat, et fouere. Carissi­mus siquidem in Christo filius noster — illustris rex Hungariae , quam circumspecta prouisione in­ceperit disponere regnosuo r regnique principes r quanta dilectionis exhibitione studeat honorare ; vos ipsi eo certius nostis , quo frequentius vobis, et vestris munificentiae suae subsidia , benignus impendit: per quod est verisimiliter praesumen­dum, quod soboles, quae diuina disponente cle­mentia subcrescet ex ipso, quo ad strenuitatem morum et regendi sollicitudinem, paternam debe­at prouidentiam imitari. Ideoque Vniuersitatem Y estram monemus et exhortamur in domino, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus pro­li, quae regi nascetur eidem, quod auctore domi­no, futurum speratur in proximo, iuramentum lidelitatis ad mandatum patris ipsius sine diilicul­tate praestetis. Alioquin noueritis nos venerabili­bus fratribus nostris — Strigoniensi Arehiepisco­po, et — episcopo Varadiensi in mandatis dedis­se , vt vos, quum opus fuerit, ad id districtione, qua conuenit , appellatione remota, compellant. Datum Ferentini VII. idus Iunii, pontificatus no­stri anno 110110. Apud DoJx Mon. T. IT. p. 362. E reg. an. IX. ep. 75.

Next

/
Thumbnails
Contents