Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

culis iam elapsis; quod etiara in diebus suis vter­que processit; et sobolem ex illa copula suscepe­runt; nec possent sine grauissimo scandalo separa­ri, quum nullus contra idem matrimonium appa­reat accusator. Quia vero nobis non constitit de praemissis ; fraternitati Vestrae per apostolica scri­pta mandamus, quatenus, si praeinissis veritas suf­fragatur, eisdem, auctoritate nostra, dispensatio­nis gratiam impendentes , mandetis , vt in simul de cetero libere permaneant, et licenter. Datum Ferentini VII. idus Iunii, pontificatus nostri anno nono. Apud Dobner Monura. Tom. H. p. 363. E reg. anni JX. epi. 74. n. 2. Katona Hist. Ciit. T. V. p. 36. A. Ch. 1206. Fragmentarii extractus litterarum Innocentii PP. III. , quibus bona Abbatiae S. Mariae de monte reddi , et percussores monachorum eiusdem Ecclesiae excommunicari iubet. Innocentii Papae III. litterae bullatae, ad Ar­cliiepiscopum Strigoniensem, et Episcopum Iauri­nensem, vt possessiones Abbatiae Sanctae Mariae de Kethel, ordinis Cisterciensium, j>er vim a qui­busdam occupatas et distractas eidem Abbatiae re­stitui faciant. Datum Romae apud Sanctum Petrum Idibus Februarii, Pontilicatus anno IX. Eiusdem Innocentii III. PP. litterae bullatae, quibus quemdam P ide Vkas et alios quosdam, de Curumzue, Iaurinensis Diaecesis, qui occu­patis Abbatiae S. Mariae bonis quosdam Ordinis Cisterciensis Fratres percusserunt, excommunicat. Datum Romae ad Sanctum Petrum Jdibus Febru­arii Pontificatus anno nono. Eistat vtraque in Originali in Tabuia Camerae regiae Aulicae - Hungaricae.

Next

/
Thumbnails
Contents