Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

sentibus literis intimantes, quod si litteratura 11011 solum eminens, sed saltem competens in eo fuerit inuenta, et aetas non solum perfecta , sed perfe­ctioni saltem propingua fuerit in ipso reperta, vsque adeo voluntati tuae , immo necessitati ma­gis satisfacere cupimus, quin potius prouidere, vt nisi tantus fuerit in vtraque defectus, quod non tolerari debeat, temperato rigore, cum ipso cura­bimus dispensare. Alioquin non nostrae duritiae, sed ipsius insufticientiae poterit imputari, quum neruos ecclesiasticae disciplinae licet aliquando fle­ctere, nunquam tamen rumpere debeamus. Ae­quanimiter autem pro necessitate Colocensis Eccle­siae sustinemus, si tam in spiritualibus, quam tem­poralibus interim administret, ita vt hoc in poste­rum ad consequentiam non trahatur. Datum Fe­rentini VII. Idus Iunii, Pontificatus nostri A. IX. u. Apud Dobner monum. T. II. p. 561. E Reg. anni IX. epist. 74. nro. I. Katona. H. C. Tom. V. p. 29. A. Ch. 1206. Idem Andreas R. II. ob mnnus coronationis EccLesiae 6'trigoniensi annuas 100. cirgenti marccis addicit. In nomine sanctae Trinitatis, et indiuiduae Vnitatis. Andreas, Dei gratia , Vngariae, Dalma­tiae , Choroaciae, Ramae , Seruiae , Galiciae, Lo­domeriaeque rex, in perpetuum. Quum ex regiae dignitatis ofticio quibuslibet Deo dicatis domibus teneamur manum pietatis clementer porrigere , et earum vtilitati modis omnibus intendere; cupien­tes etiam aliquid in gazophylacium cum p^upercu­la mittere, veteris instar testamenti, quo mellis inter cetera primitiae poni videbantur in sacrificio ; benigniores regiae serenitatis oculos illis accomo-

Next

/
Thumbnails
Contents